monumenta.ch > Plinius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 52
{XV} melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea. stolide tument pulmonea. est quibusdam sanguineus colos origine ex mori insitu tracta. cunctis vero quae fuere a sole partes rubent. sunt et parva gratia saporis atque tem acutiora odore silvestria. peculiare inprobae iis acerbitatis convicium et vis tanta, ut aciem gladii praestringat. dat aliis farina vilissimis nomen, quamquam primis adventu decerpique properantibus.